- SCARHPIA quae SCARPHE Straboni
- SCARHPIA quae SCARPHE Strabonioppid. Locrorum Epicnemidiorum in Achaia, in Phthiotidis confinio ad ostia Boagrii fluv. Bondoniza Moletio. Haec terraemotu quondam prorsus eversa est, obrutis 1500. hominibus, Demetr. Seneca in Troadibus, Actu 3. v. 848.Bessan, et Scarphen; Pylon an senilem?Hinc illud:Βηςςάν τε Σκαρθην´ τε καὶ Αὐγειὰν ἐρατεινην´.Scarphe et Scarphia Eustathio eadem; quem falli putat Delrius, ibi quia, secundum illum, una est Scarphia Locrorum distincta a Scarphe, de qua Pausan. in Corinthiacis et Achaicis. Alia Scarphia Boe otiae Straboni. Quod autem Seneca Pylon senilem dixerit, idem est, quod Ovidius de eadem urbe Ep. 1. Heroid. v. 63.Nos Pylon antiquam, Neleia Nestoris arva, etc.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.